고린도후서 1장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
바울서신 · 2 Corinthians · Biblia Sacra Vulgata (2007) · 24절
📝 이 장의 개요 흐름·핵심 구절·인물 더 보기 →
고린도후서 1장은 바울이 고린도 교회에 보내는 인사와, 환난 속에서 받는 하나님의 위로에 대한 찬송으로 시작한다. 이어서 고린도 방문 계획을 바꾼 일에 대해 해명한다.
절 바로가기
1고린도후서 · Biblia Sacra Vulgata (2007)
1Paulus apostolus Iesu Christi per voluntatem Dei et Timotheus frater ecclesiae Dei quae est Corinthi cum sanctis omnibus qui sunt in universa Achaia
2gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
3benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi Pater misericordiarum et Deus totius consolationis
4qui consolatur nos in omni tribulatione nostra ut possimus et ipsi consolari eos qui in omni pressura sunt per exhortationem qua exhortamur et ipsi a Deo
5quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis ita et per Christum abundat consolatio nostra
6sive autem tribulamur pro vestra exhortatione et salute sive exhortamur pro vestra exhortatione quae operatur in tolerantia earundem passionum quas et nos patimur
7et spes nostra firma pro vobis scientes quoniam sicut socii passionum estis sic eritis et consolationis
8non enim volumus ignorare vos fratres de tribulatione nostra quae facta est in Asia quoniam supra modum gravati sumus supra virtutem ita ut taederet nos etiam vivere
9sed ipsi in nobis ipsis responsum mortis habuimus ut non simus fidentes in nobis sed in Deo qui suscitat mortuos
10qui de tantis periculis eripuit nos et eruet in quem speramus quoniam et adhuc eripiet
11adiuvantibus et vobis in oratione pro nobis ut ex multis personis eius quae in nobis est donationis per multos gratiae agantur pro nobis
12nam gloria nostra haec est testimonium conscientiae nostrae quod in simplicitate et sinceritate Dei et non in sapientia carnali sed in gratia Dei conversati sumus in mundo abundantius autem ad vos
13non enim alia scribimus vobis quam quae legistis et cognoscitis spero autem quod usque in finem cognoscetis
14sicut et cognovistis nos ex parte quia gloria vestra sumus sicut et vos nostra in die Domini nostri Iesu Christi
15et hac confidentia volui prius venire ad vos ut secundam gratiam haberetis
16et per vos transire in Macedoniam et iterum a Macedonia venire ad vos et a vobis deduci in Iudaeam
17cum hoc ergo voluissem numquid levitate usus sum aut quae cogito secundum carnem cogito ut sit apud me est et non
18fidelis autem Deus quia sermo noster qui fit apud vos non est in illo est et non
19Dei enim Filius Iesus Christus qui in vobis per nos praedicatus est per me et Silvanum et Timotheum non fuit est et non sed est in illo fuit
20quotquot enim promissiones Dei sunt in illo est ideo et per ipsum amen Deo ad gloriam nostram
21qui autem confirmat nos vobiscum in Christum et qui unxit nos Deus
22et qui signavit nos et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris
23ego autem testem Deum invoco in animam meam quod parcens vobis non veni ultra Corinthum
24non quia dominamur fidei vestrae sed adiutores sumus gaudii vestri nam fide stetistis
Biblia Sacra Vulgata (2007)
절을 누르면 복사·공유·형광펜·메모를 쓸 수 있습니다. 점선 낱말은 교회백과 문서로 이어집니다.
본문은 Biblia Sacra Vulgata (2007)(라틴어) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. 형광펜·메모·읽은 표시는 판과 상관없이 같은 장에 함께 남습니다. 점선이 그어진 낱말은 교회백과에 문서가 있는 인물·지명·용어입니다(한 화면에 한 번씩만 표시). 형광펜·메모·읽은 표시는 이 브라우저에만 저장되며 내 표시에서 모아 볼 수 있습니다.
이 장을 언급한 문서
더 보기
글자 크기
바탕색과 글자색 (읽기 화면만)
글꼴
글자 두께
줄 간격
표시
읽어 주기 속도
읽어 주기