1Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei secundum promissionem vitae quae est in Christo Iesu
2Timotheo carissimo filio gratia misericordia pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro
3gratias ago Deo cui servio a progenitoribus in conscientia pura quam sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis nocte ac die
4desiderans te videre memor lacrimarum tuarum ut gaudio implear
5recordationem accipiens eius fidei quae est in te non ficta quae et habitavit primum in avia tua Loide et matre tua Eunice certus sum autem quod et in te
6propter quam causam admoneo te ut resuscites gratiam Dei quae est in te per inpositionem manuum mearum
7non enim dedit nobis Deus spiritum timoris sed virtutis et dilectionis et sobrietatis해설
8noli itaque erubescere testimonium Domini nostri neque me vinctum eius sed conlabora evangelio secundum virtutem Dei
9qui nos liberavit et vocavit vocatione sancta non secundum opera nostra sed secundum propositum suum et gratiam quae data est nobis in Christo Iesu ante tempora saecularia해설
10manifestata est autem nunc per inluminationem salvatoris nostri Iesu Christi qui destruxit quidem mortem inluminavit autem vitam et incorruptionem per evangelium
11in quo positus sum ego praedicator et apostolus et magister gentium
12ob quam causam etiam haec patior sed non confundor scio enim cui credidi et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem
13formam habe sanorum verborum quae a me audisti in fide et dilectione in Christo Iesu
14bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum qui habitat in nobis
15scis hoc quod aversi sunt a me omnes qui in Asia sunt ex quibus est Phygelus et Hermogenes
16det misericordiam Dominus Onesifori domui quia saepe me refrigeravit et catenam meam non erubuit
17sed cum Romam venisset sollicite me quaesivit et invenit
18det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die et quanta Ephesi ministravit melius tu nosti
Biblia Sacra Vulgata (2007) 절을 누르면 복사·공유·형광펜·메모를 쓸 수 있습니다. 점선 낱말은 교회백과 문서로 이어집니다.
이 장에 18절
1 / 4장
본문은 Biblia Sacra Vulgata (2007)(라틴어) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. 형광펜·메모·읽은 표시는 판과 상관없이 같은 장에 함께 남습니다. 점선이 그어진 낱말은 교회백과에 문서가 있는 인물·지명·용어입니다(한 화면에 한 번씩만 표시). 형광펜·메모·읽은 표시는 이 브라우저에만 저장되며 내 표시에서 모아 볼 수 있습니다.