로그인

빌레몬서 1장 Biblia Sacra Vulgata (2007)

바울서신 · Philemon · Biblia Sacra Vulgata (2007) · 25절

절 보기

빌레몬서 1장은 한 장으로 된 빌레몬서 전체이다. 갇힌 바울이 빌레몬에게 오네시모를 종이 아니라 사랑받는 형제로 맞아 달라고 부탁하는 짧은 편지이다.

절 바로가기

1빌레몬서 · Biblia Sacra Vulgata (2007)
1Paulus vinctus Iesu Christi et Timotheus frater Philemoni dilecto et adiutori nostro
2et Appiae sorori et Archippo commilitoni nostro et ecclesiae quae in domo tua est
3gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
4gratias ago Deo meo semper memoriam tui faciens in orationibus meis
5audiens caritatem tuam et fidem quam habes in Domino Iesu et in omnes sanctos
6ut communicatio fidei tuae evidens fiat in agnitione omnis boni in nobis in Christo Iesu 해설
7gaudium enim magnum habui et consolationem in caritate tua quia viscera sanctorum requieverunt per te frater
8propter quod multam fiduciam habentes in Christo Iesu imperandi tibi quod ad rem pertinet
9propter caritatem magis obsecro cum sis talis ut Paulus senex nunc autem et vinctus Iesu Christi
10obsecro te de meo filio quem genui in vinculis Onesimo
11qui tibi aliquando inutilis fuit nunc autem et tibi et mihi utilis
12quem remisi tu autem illum id est mea viscera suscipe
13quem ego volueram mecum detinere ut pro te mihi ministraret in vinculis evangelii
14sine consilio autem tuo nihil volui facere uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset sed voluntarium
15forsitan enim ideo discessit ad horam a te ut aeternum illum reciperes
16iam non ut servum sed plus servo carissimum fratrem maxime mihi quanto autem magis tibi et in carne et in Domino
17si ergo habes me socium suscipe illum sicut me
18si autem aliquid nocuit tibi aut debet hoc mihi inputa
19ego Paulus scripsi mea manu ego reddam ut non dicam tibi quod et te ipsum mihi debes
20ita frater ego te fruar in Domino refice viscera mea in Domino
21confidens oboedientia tua scripsi tibi sciens quoniam et super id quod dico facies
22simul autem et para mihi hospitium nam spero per orationes vestras donari me vobis
23salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Iesu
24Marcus Aristarchus Demas Lucas adiutores mei
25gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro amen EXPLICIT EPISTULA AD PHILEMONEM

Biblia Sacra Vulgata (2007)
절을 누르면 복사·공유·형광펜·메모를 쓸 수 있습니다. 점선 낱말은 교회백과 문서로 이어집니다.

이 장에 25절
1 / 1장

본문은 Biblia Sacra Vulgata (2007)(라틴어) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. 형광펜·메모·읽은 표시는 판과 상관없이 같은 장에 함께 남습니다. 점선이 그어진 낱말은 교회백과에 문서가 있는 인물·지명·용어입니다(한 화면에 한 번씩만 표시). 형광펜·메모·읽은 표시는 이 브라우저에만 저장되며 내 표시에서 모아 볼 수 있습니다.

이 장의 구절 해설 문서 1

이 장을 언급한 문서

더 보기