로그인

예레미야 1장 Biblia Sacra Vulgata (2007)

대선지서 · Jeremiah · Biblia Sacra Vulgata (2007) · 19절

절 보기

예레미야 1장은 예레미야서의 첫 장이다. 책의 표제와 예레미야가 예언자로 부름받는 소명 기사, 살구나무 가지와 끓는 가마 두 환상을 담고 있다.

절 바로가기

1예레미야 · Biblia Sacra Vulgata (2007)
1Verba Hieremiae filii Helciae de sacerdotibus qui fuerunt in Anathoth in terra Beniamin
2quod factum est verbum Domini ad eum in diebus Iosiae filii Amon regis Iuda in tertiodecimo anno regni eius
3et factum est in diebus Ioachim filii Iosiae regis Iuda usque ad consummationem undecimi anni Sedeciae filii Iosiae regis Iuda usque ad transmigrationem Hierusalem in mense quinto
4et factum est verbum Domini ad me dicens
5priusquam te formarem in utero novi te et antequam exires de vulva sanctificavi te prophetam gentibus dedi te 해설
6et dixi a a a Domine Deus ecce nescio loqui quia puer ego sum 해설
7et dixit Dominus ad me noli dicere puer sum quoniam ad omnia quae mittam te ibis et universa quaecumque mandavero tibi loqueris
8ne timeas a facie eorum quia tecum ego sum ut eruam te dicit Dominus
9et misit Dominus manum suam et tetigit os meum et dixit Dominus ad me ecce dedi verba mea in ore tuo
10ecce constitui te hodie super gentes et super regna ut evellas et destruas et disperdas et dissipes et aedifices et plantes
11et factum est verbum Domini ad me dicens quid tu vides Hieremia et dixi virgam vigilantem ego video
12et dixit Dominus ad me bene vidisti quia vigilabo ego super verbo meo ut faciam illud
13et factum est verbum Domini secundo ad me dicens quid tu vides et dixi ollam succensam ego video et faciem eius a facie aquilonis
14et dixit Dominus ad me ab aquilone pandetur malum super omnes habitatores terrae
15quia ecce ego convocabo omnes cognationes regnorum aquilonis ait Dominus et venient et ponent unusquisque solium suum in introitu portarum Hierusalem et super omnes muros eius in circuitu et super universas urbes Iuda
16et loquar iudicia mea cum eis super omni malitia eorum qui dereliquerunt me et libaverunt diis alienis et adoraverunt opus manuum suarum
17tu ergo accinge lumbos tuos et surge et loquere ad eos omnia quae ego praecipio tibi ne formides a facie eorum nec enim timere te faciam vultum eorum
18ego quippe dedi te hodie in civitatem munitam et in columnam ferream et in murum aereum super omnem terram regibus Iuda principibus eius et sacerdotibus et populo terrae
19et bellabunt adversum te et non praevalebunt quia tecum ego sum ait Dominus ut liberem te

Biblia Sacra Vulgata (2007)
절을 누르면 복사·공유·형광펜·메모를 쓸 수 있습니다. 점선 낱말은 교회백과 문서로 이어집니다.

이 장에 19절
1 / 52장

본문은 Biblia Sacra Vulgata (2007)(라틴어) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. 형광펜·메모·읽은 표시는 판과 상관없이 같은 장에 함께 남습니다. 점선이 그어진 낱말은 교회백과에 문서가 있는 인물·지명·용어입니다(한 화면에 한 번씩만 표시). 형광펜·메모·읽은 표시는 이 브라우저에만 저장되며 내 표시에서 모아 볼 수 있습니다.

이 장의 구절 해설 문서 2

이 장을 언급한 문서

더 보기