로그인

요한계시록 1장 Biblia Sacra Vulgata (2007)

예언 · Revelation · Biblia Sacra Vulgata (2007) · 20절

절 보기

요한계시록의 첫 장으로, 책의 머리말과 일곱 교회에 보내는 인사, 그리고 요한이 밧모섬에서 일곱 금 촛대 사이에 선 "인자 같은 이"를 본 첫 환상을 담고 있다.

절 바로가기

1요한계시록 · Biblia Sacra Vulgata (2007)
1Apocalypsis Iesu Christi quam dedit illi Deus palam facere servis suis quae oportet fieri cito et significavit mittens per angelum suum servo suo Iohanni
2qui testimonium perhibuit verbo Dei et testimonium Iesu Christi quaecumque vidit
3beatus qui legit et qui audiunt verba prophetiae et servant ea quae in ea scripta sunt tempus enim prope est
4Iohannes septem ecclesiis quae sunt in Asia gratia vobis et pax ab eo qui est et qui erat et qui venturus est et a septem spiritibus qui in conspectu throni eius sunt
5et ab Iesu Christo qui est testis fidelis primogenitus mortuorum et princeps regum terrae qui dilexit nos et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo
6et fecit nostrum regnum sacerdotes Deo et Patri suo ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum amen 해설
7ecce venit cum nubibus et videbit eum omnis oculus et qui eum pupugerunt et plangent se super eum omnes tribus terrae etiam amen
8ego sum Α et ω principium et finis dicit Dominus Deus qui est et qui erat et qui venturus est Omnipotens 해설
9ego Iohannes frater vester et particeps in tribulatione et regno et patientia in Iesu fui in insula quae appellatur Patmos propter verbum Dei et testimonium Iesu
10fui in spiritu in dominica die et audivi post me vocem magnam tamquam tubae
11dicentis quod vides scribe in libro et mitte septem ecclesiis Ephesum et Zmyrnam et Pergamum et Thyatiram et Sardis et Philadelphiam et Laodiciam
12et conversus sum ut viderem vocem quae loquebatur mecum et conversus vidi septem candelabra aurea
13et in medio septem candelabrorum similem Filio hominis vestitum podere et praecinctum ad mamillas zonam auream
14caput autem eius et capilli erant candidi tamquam lana alba tamquam nix et oculi eius velut flamma ignis
15et pedes eius similes orichalco sicut in camino ardenti et vox illius tamquam vox aquarum multarum
16et habebat in dextera sua stellas septem et de ore eius gladius utraque parte acutus exiebat et facies eius sicut sol lucet in virtute sua 해설
17et cum vidissem eum cecidi ad pedes eius tamquam mortuus et posuit dexteram suam super me dicens noli timere ego sum primus et novissimus
18et vivus et fui mortuus et ecce sum vivens in saecula saeculorum et habeo claves mortis et inferni
19scribe ergo quae vidisti et quae sunt et quae oportet fieri post haec
20sacramentum septem stellarum quas vidisti in dextera mea et septem candelabra aurea septem stellae angeli sunt septem ecclesiarum et candelabra septem septem ecclesiae sunt

Biblia Sacra Vulgata (2007)
절을 누르면 복사·공유·형광펜·메모를 쓸 수 있습니다. 점선 낱말은 교회백과 문서로 이어집니다.

이 장에 20절
1 / 22장

본문은 Biblia Sacra Vulgata (2007)(라틴어) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. 형광펜·메모·읽은 표시는 판과 상관없이 같은 장에 함께 남습니다. 점선이 그어진 낱말은 교회백과에 문서가 있는 인물·지명·용어입니다(한 화면에 한 번씩만 표시). 형광펜·메모·읽은 표시는 이 브라우저에만 저장되며 내 표시에서 모아 볼 수 있습니다.

이 장의 구절 해설 문서 3

이 장을 언급한 문서

더 보기