로그인

요한삼서 1장 Biblia Sacra Vulgata (2007)

일반서신 · 3 John · Biblia Sacra Vulgata (2007) · 15절

절 보기

요한삼서 1장은 한 장으로 된 요한삼서 전체로, 장로가 가이오에게 나그네 된 순회 전도자들을 대접한 일을 칭찬하고, 이들을 막는 디오드레베를 꾸짖으며, 데메드리오를 추천하는 짧은 개인 편지이다.

절 바로가기

1요한삼서 · Biblia Sacra Vulgata (2007)
1Senior Gaio carissimo quem ego diligo in veritate
2carissime de omnibus orationem facio prospere te ingredi et valere sicut prospere agit anima tua 해설
3gavisus sum valde venientibus fratribus et testimonium perhibentibus veritati tuae sicut tu in veritate ambulas 해설
4maiorem horum non habeo gratiam quam ut audiam filios meos in veritate ambulantes
5carissime fideliter facis quicquid operaris in fratres et hoc in peregrinos
6qui testimonium reddiderunt caritati tuae in conspectu ecclesiae quos bene facies deducens digne Deo
7pro nomine enim profecti sunt nihil accipientes a gentibus
8nos ergo debemus suscipere huiusmodi ut cooperatores simus veritatis
9scripsissem forsitan ecclesiae sed is qui amat primatum gerere in eis Diotrepes non recipit nos
10propter hoc si venero commoneam eius opera quae facit verbis malignis garriens in nos et quasi non ei ista sufficiant nec ipse suscipit fratres et eos qui cupiunt prohibet et de ecclesia eicit
11carissime noli imitari malum sed quod bonum est qui benefacit ex Deo est qui malefacit non vidit Deum
12Demetrio testimonium redditur ab omnibus et ab ipsa veritate et nos autem testimonium perhibemus et nosti quoniam testimonium nostrum verum est
13multa habui scribere tibi sed nolui per atramentum et calamum scribere tibi
14spero autem protinus te videre et os ad os loquemur
15pax tibi salutant te amici saluta amicos per nomen EXPLICIT EPISTULA IOHANNIS ·III·

Biblia Sacra Vulgata (2007)
절을 누르면 복사·공유·형광펜·메모를 쓸 수 있습니다. 점선 낱말은 교회백과 문서로 이어집니다.

이 장에 15절
1 / 1장

본문은 Biblia Sacra Vulgata (2007)(라틴어) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. 형광펜·메모·읽은 표시는 판과 상관없이 같은 장에 함께 남습니다. 점선이 그어진 낱말은 교회백과에 문서가 있는 인물·지명·용어입니다(한 화면에 한 번씩만 표시). 형광펜·메모·읽은 표시는 이 브라우저에만 저장되며 내 표시에서 모아 볼 수 있습니다.

이 장의 구절 해설 문서 2

이 장을 언급한 문서

더 보기