로그인

요한일서 1장 Biblia Sacra Vulgata (2007)

일반서신 · 1 John · Biblia Sacra Vulgata (2007) · 10절

절 보기

요한일서 1장은 '생명의 말씀'을 직접 보고 들은 증인의 고백으로 편지를 연다. 이어 "하나님은 빛"이라는 소식과 함께 빛 가운데 행하는 사귐, 죄의 자백과 용서를 다룬다.

절 바로가기

1요한일서 · Biblia Sacra Vulgata (2007)
1Quod fuit ab initio quod audivimus quod vidimus oculis nostris quod perspeximus et manus nostrae temptaverunt de verbo vitae
2et vita manifestata est et vidimus et testamur et adnuntiamus vobis vitam aeternam quae erat apud Patrem et apparuit nobis
3quod vidimus et audivimus adnuntiamus et vobis ut et vos societatem habeatis nobiscum et societas nostra sit cum Patre et cum Filio eius Iesu Christo
4et haec scribimus vobis ut gaudium nostrum sit plenum
5et haec est adnuntiatio quam audivimus ab eo et adnuntiamus vobis quoniam Deus lux est et tenebrae in eo non sunt ullae
6si dixerimus quoniam societatem habemus cum eo et in tenebris ambulamus mentimur et non facimus veritatem
7si autem in luce ambulemus sicut et ipse est in luce societatem habemus ad invicem et sanguis Iesu Filii eius mundat nos ab omni peccato 해설
8si dixerimus quoniam peccatum non habemus ipsi nos seducimus et veritas in nobis non est
9si confiteamur peccata nostra fidelis est et iustus ut remittat nobis peccata et emundet nos ab omni iniquitate 해설
10si dixerimus quoniam non peccavimus mendacem facimus eum et verbum eius non est in nobis

Biblia Sacra Vulgata (2007)
절을 누르면 복사·공유·형광펜·메모를 쓸 수 있습니다. 점선 낱말은 교회백과 문서로 이어집니다.

이 장에 10절
1 / 5장

본문은 Biblia Sacra Vulgata (2007)(라틴어) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. 형광펜·메모·읽은 표시는 판과 상관없이 같은 장에 함께 남습니다. 점선이 그어진 낱말은 교회백과에 문서가 있는 인물·지명·용어입니다(한 화면에 한 번씩만 표시). 형광펜·메모·읽은 표시는 이 브라우저에만 저장되며 내 표시에서 모아 볼 수 있습니다.

이 장의 구절 해설 문서 2

이 장을 언급한 문서

더 보기