로그인

욥기 1장 Biblia Sacra Vulgata (2007)

시가서 · Job · Biblia Sacra Vulgata (2007) · 22절

절 보기

욥기의 첫 장으로, 우스 땅의 의인 욥을 소개하고, 사단의 도전에 이어 하루 사이에 재산과 자녀를 모두 잃은 욥이 여호와를 찬송하며 범죄하지 않았다고 전한다.

절 바로가기

1욥기 · Biblia Sacra Vulgata (2007)
1Vir erat in terra Hus nomine Iob et erat vir ille simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malo
2natique sunt ei septem filii et tres filiae
3et fuit possessio eius septem milia ovium et tria milia camelorum quingenta quoque iuga boum et quingentae asinae ac familia multa nimis eratque vir ille magnus inter omnes Orientales
4et ibant filii eius et faciebant convivium per domos unusquisque in die suo et mittentes vocabant tres sorores suas ut comederent et biberent cum eis
5cumque in orbem transissent dies convivii mittebat ad eos Iob et sanctificabat illos consurgensque diluculo offerebat holocausta per singulos dicebat enim ne forte peccaverint filii mei et benedixerint Deo in cordibus suis sic faciebat Iob cunctis diebus
6quadam autem die cum venissent filii Dei ut adsisterent coram Domino adfuit inter eos etiam Satan 해설
7cui dixit Dominus unde venis qui respondens ait circuivi terram et perambulavi eam
8dixitque Dominus ad eum numquid considerasti servum meum Iob quod non sit ei similis in terra homo simplex et rectus et timens Deum ac recedens a malo
9cui respondens Satan ait numquid frustra timet Iob Deum
10nonne tu vallasti eum ac domum eius universamque substantiam per circuitum operibus manuum eius benedixisti et possessio illius crevit in terra
11sed extende paululum manum tuam et tange cuncta quae possidet nisi in facie tua benedixerit tibi
12dixit ergo Dominus ad Satan ecce universa quae habet in manu tua sunt tantum in eum ne extendas manum tuam egressusque est Satan a facie Domini
13cum autem quadam die filii et filiae eius comederent et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti
14nuntius venit ad Iob qui diceret boves arabant et asinae pascebantur iuxta eos
15et inruerunt Sabei tuleruntque omnia et pueros percusserunt gladio et evasi ego solus ut nuntiarem tibi
16cumque adhuc ille loqueretur venit alter et dixit ignis Dei cecidit e caelo et tactas oves puerosque consumpsit et effugi ego solus ut nuntiarem tibi
17sed et illo adhuc loquente venit alius et dixit Chaldei fecerunt tres turmas et invaserunt camelos et tulerunt eos nec non et pueros percusserunt gladio et ego fugi solus ut nuntiarem tibi
18loquebatur ille et ecce alius intravit et dixit filiis tuis et filiabus vescentibus et bibentibus vinum in domo fratris sui primogeniti
19repente ventus vehemens inruit a regione deserti et concussit quattuor angulos domus quae corruens oppressit liberos tuos et mortui sunt et effugi ego solus ut nuntiarem tibi
20tunc surrexit Iob et scidit tunicam suam et tonso capite corruens in terram adoravit 해설
21et dixit nudus egressus sum de utero matris meae et nudus revertar illuc Dominus dedit Dominus abstulit sit nomen Domini benedictum 해설
22in omnibus his non peccavit Iob neque stultum quid contra Deum locutus est

Biblia Sacra Vulgata (2007)
절을 누르면 복사·공유·형광펜·메모를 쓸 수 있습니다. 점선 낱말은 교회백과 문서로 이어집니다.

이 장에 22절
1 / 42장

본문은 Biblia Sacra Vulgata (2007)(라틴어) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. 형광펜·메모·읽은 표시는 판과 상관없이 같은 장에 함께 남습니다. 점선이 그어진 낱말은 교회백과에 문서가 있는 인물·지명·용어입니다(한 화면에 한 번씩만 표시). 형광펜·메모·읽은 표시는 이 브라우저에만 저장되며 내 표시에서 모아 볼 수 있습니다.

이 장의 구절 해설 문서 3

이 장을 언급한 문서

더 보기