로그인

창세기 1장 Biblia Sacra Vulgata (2007)

모세오경 · Genesis · Biblia Sacra Vulgata (2007) · 31절

절 보기

창세기의 첫 장으로, 하나님이 말씀으로 엿새 동안 빛·하늘·땅과 바다·천체·생물을 짓고 자기 형상대로 남자와 여자를 창조한 이야기를 담고 있다.

절 바로가기

1창세기 · Biblia Sacra Vulgata (2007)
1In principio creavit Deus caelum et terram 해설
2terra autem erat inanis et vacua et tenebrae super faciem abyssi et spiritus Dei ferebatur super aquas
3dixitque Deus fiat lux et facta est lux
4et vidit Deus lucem quod esset bona et divisit lucem ac tenebras
5appellavitque lucem diem et tenebras noctem factumque est vespere et mane dies unus
6dixit quoque Deus fiat firmamentum in medio aquarum et dividat aquas ab aquis
7et fecit Deus firmamentum divisitque aquas quae erant sub firmamento ab his quae erant super firmamentum et factum est ita
8vocavitque Deus firmamentum caelum et factum est vespere et mane dies secundus
9dixit vero Deus congregentur aquae quae sub caelo sunt in locum unum et appareat arida factumque est ita
10et vocavit Deus aridam terram congregationesque aquarum appellavit maria et vidit Deus quod esset bonum
11et ait germinet terra herbam virentem et facientem semen et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum cuius semen in semet ipso sit super terram et factum est ita
12et protulit terra herbam virentem et adferentem semen iuxta genus suum lignumque faciens fructum et habens unumquodque sementem secundum speciem suam et vidit Deus quod esset bonum
13factumque est vespere et mane dies tertius
14dixit autem Deus fiant luminaria in firmamento caeli ut dividant diem ac noctem et sint in signa et tempora et dies et annos
15ut luceant in firmamento caeli et inluminent terram et factum est ita
16fecitque Deus duo magna luminaria luminare maius ut praeesset diei et luminare minus ut praeesset nocti et stellas
17et posuit eas in firmamento caeli ut lucerent super terram
18et praeessent diei ac nocti et dividerent lucem ac tenebras et vidit Deus quod esset bonum
19et factum est vespere et mane dies quartus
20dixit etiam Deus producant aquae reptile animae viventis et volatile super terram sub firmamento caeli
21creavitque Deus cete grandia et omnem animam viventem atque motabilem quam produxerant aquae in species suas et omne volatile secundum genus suum et vidit Deus quod esset bonum
22benedixitque eis dicens crescite et multiplicamini et replete aquas maris avesque multiplicentur super terram
23et factum est vespere et mane dies quintus
24dixit quoque Deus producat terra animam viventem in genere suo iumenta et reptilia et bestias terrae secundum species suas factumque est ita
25et fecit Deus bestias terrae iuxta species suas et iumenta et omne reptile terrae in genere suo et vidit Deus quod esset bonum
26et ait faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram et praesit piscibus maris et volatilibus caeli et bestiis universaeque terrae omnique reptili quod movetur in terra 해설
27et creavit Deus hominem ad imaginem suam ad imaginem Dei creavit illum masculum et feminam creavit eos
28benedixitque illis Deus et ait crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus caeli et universis animantibus quae moventur super terram 해설
29dixitque Deus ecce dedi vobis omnem herbam adferentem semen super terram et universa ligna quae habent in semet ipsis sementem generis sui ut sint vobis in escam
30et cunctis animantibus terrae omnique volucri caeli et universis quae moventur in terra et in quibus est anima vivens ut habeant ad vescendum et factum est ita
31viditque Deus cuncta quae fecit et erant valde bona et factum est vespere et mane dies sextus

Biblia Sacra Vulgata (2007)
절을 누르면 복사·공유·형광펜·메모를 쓸 수 있습니다. 점선 낱말은 교회백과 문서로 이어집니다.

이 장에 31절
1 / 50장

본문은 Biblia Sacra Vulgata (2007)(라틴어) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. 형광펜·메모·읽은 표시는 판과 상관없이 같은 장에 함께 남습니다. 점선이 그어진 낱말은 교회백과에 문서가 있는 인물·지명·용어입니다(한 화면에 한 번씩만 표시). 형광펜·메모·읽은 표시는 이 브라우저에만 저장되며 내 표시에서 모아 볼 수 있습니다.

이 장의 구절 해설 문서 3

이 장을 언급한 문서

더 보기