로그인

하박국 1장 Biblia Sacra Vulgata (2007)

소선지서 · Habakkuk · Biblia Sacra Vulgata (2007) · 17절

절 보기

하박국 1장은 선지자 하박국이 이스라엘의 불의를 두고 하나님께 호소하고, 하나님이 갈대아 사람을 일으키겠다고 답하시자 다시 질문을 던지는 장이다.

절 바로가기

1하박국 · Biblia Sacra Vulgata (2007)
1Onus quod vidit Abacuc propheta
2usquequo Domine clamabo et non exaudies vociferabor ad te vim patiens et non salvabis
3quare ostendisti mihi iniquitatem et laborem videre praeda et iniustitia contra me et factum est iudicium et contradictio potentior
4propter hoc lacerata est lex et non pervenit usque ad finem iudicium quia impius praevalet adversus iustum propterea egreditur iudicium perversum
5aspicite in gentibus et videte et admiramini et obstupescite quia opus factum est in diebus vestris quod nemo credet cum narrabitur
6quia ecce ego suscitabo Chaldeos gentem amaram et velocem ambulantem super latitudinem terrae ut possideat tabernacula non sua
7horribilis et terribilis est ex semet ipsa iudicium et onus eius egredietur
8leviores pardis equi eius et velociores lupis vespertinis et diffundentur equites eius equites namque eius de longe venient volabunt quasi aquila festinans ad comedendum
9omnes ad praedam venient facies eorum ventus urens et congregabit quasi harenam captivitatem
10et ipse de regibus triumphabit et tyranni ridiculi eius erunt ipse super omnem munitionem ridebit et conportabit aggerem et capiet eam
11tunc mutabitur spiritus et pertransibit et corruet haec est fortitudo eius dei sui
12numquid non tu a principio Domine Deus meus Sancte meus et non moriemur Domine in iudicium posuisti eum et fortem ut corriperes fundasti eum
13mundi sunt oculi tui ne videas malum et respicere ad iniquitatem non poteris quare non respicis super inique agentes et taces devorante impio iustiorem se
14et facies homines quasi pisces maris et quasi reptile non habens principem
15totum in hamo sublevavit traxit illud in sagena sua et congregavit in rete suo super hoc laetabitur et exultabit
16propterea immolabit sagenae suae et sacrificabit reti suo quia in ipsis incrassata est pars eius et cibus eius electus
17propter hoc ergo expandit sagenam suam et semper interficere gentes non parcet

Biblia Sacra Vulgata (2007)
절을 누르면 복사·공유·형광펜·메모를 쓸 수 있습니다. 점선 낱말은 교회백과 문서로 이어집니다.

이 장에 17절
1 / 3장

본문은 Biblia Sacra Vulgata (2007)(라틴어) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. 형광펜·메모·읽은 표시는 판과 상관없이 같은 장에 함께 남습니다. 점선이 그어진 낱말은 교회백과에 문서가 있는 인물·지명·용어입니다(한 화면에 한 번씩만 표시). 형광펜·메모·읽은 표시는 이 브라우저에만 저장되며 내 표시에서 모아 볼 수 있습니다.

이 장을 언급한 문서

더 보기