로그인

빌레몬서 1장 Vulgata Clementina

바울서신 · Philemon · Vulgata Clementina · 25절

절 보기

빌레몬서 1장은 한 장으로 된 빌레몬서 전체이다. 갇힌 바울이 빌레몬에게 오네시모를 종이 아니라 사랑받는 형제로 맞아 달라고 부탁하는 짧은 편지이다.

절 바로가기

1빌레몬서 · Vulgata Clementina
1Paulus vinctus Christi Jesu, et Timotheus frater, Philemoni dilecto, et adjutori nostro,
2et Appiæ sorori carissimæ, et Archippo commilitoni nostro, et ecclesiæ, quæ in domo tua est.
3Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
4Gratias ago Deo meo, semper memoriam tui faciens in orationibus meis,
5audiens caritatem tuam, et fidem, quam habes in Domino Jesu, et in omnes sanctos :
6ut communicatio fidei tuæ evidens fiat in agnitione omnis operis boni, quod est in vobis in Christo Jesu. 해설
7Gaudium enim magnum habui, et consolationem in caritate tua : quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater.
8Propter quod multam fiduciam habens in Christo Jesu imperandi tibi quod ad rem pertinet :
9propter caritatem magis obsecro, cum sis talis, ut Paulus senex, nunc autem et vinctus Jesu Christi :
10obsecro te pro meo filio, quem genui in vinculis, Onesimo,
11qui tibi aliquando inutilis fuit, nunc autem et mihi et tibi utilis,
12quem remisi tibi. Tu autem illum, ut mea viscera, suscipe :
13quem ego volueram mecum detinere, ut pro te mihi ministraret in vinculis Evangelii :
14sine consilio autem tuo nihil volui facere, uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset, sed voluntarium.
15Forsitan enim ideo discessit ad horam a te, ut æternum illum reciperes :
16jam non ut servum, sed pro servo carissimum fratrem, maxime mihi : quanto autem magis tibi et in carne, et in Domino ?
17Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me :
18si autem aliquid nocuit tibi, aut debet, hoc mihi imputa.
19Ego Paulus scripsi mea manu : ego reddam, ut non dicam tibi, quod et teipsum mihi debes :
20ita, frater. Ego te fruar in Domino : refice viscera mea in Domino.
21Confidens in obedientia tua scripsi tibi : sciens quoniam et super id, quod dico, facies.
22Simul autem et para mihi hospitium : nam spero per orationes vestras donari me vobis.
23Salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Jesu,
24Marcus, Aristarchus, Demas, et Lucas, adjutores mei.
25Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Amen.

Vulgata Clementina
절을 누르면 복사·공유·형광펜·메모를 쓸 수 있습니다. 점선 낱말은 교회백과 문서로 이어집니다.

이 장에 25절
1 / 1장

본문은 Vulgata Clementina(라틴어) — getbible.net(CrossWire SWORD 모듈)에서 가져옴 · 라이선스: 공개 도메인 (Public Domain) 형광펜·메모·읽은 표시는 판과 상관없이 같은 장에 함께 남습니다. 점선이 그어진 낱말은 교회백과에 문서가 있는 인물·지명·용어입니다(한 화면에 한 번씩만 표시). 형광펜·메모·읽은 표시는 이 브라우저에만 저장되며 내 표시에서 모아 볼 수 있습니다.

이 장의 구절 해설 문서 1

이 장을 언급한 문서

더 보기