로그인

아가 1장 Vulgata Clementina

시가서 · Song of Songs · Vulgata Clementina · 16절

절 보기

아가 1장은 아가의 첫 장으로, 표제에 이어 여인과 그가 사랑하는 자가 서로를 그리워하고 칭찬하는 노래가 오가는 17절이다.

절 바로가기

1아가 · Vulgata Clementina
1Osculetur me osculo oris sui ; quia meliora sunt ubera tua vino,
2fragrantia unguentis optimis. Oleum effusum nomen tuum ; ideo adolescentulæ dilexerunt te.
3Trahe me, post te curremus in odorem unguentorum tuorum. Introduxit me rex in cellaria sua ; exsultabimus et lætabimur in te, memores uberum tuorum super vinum. Recti diligunt te.
4Nigra sum, sed formosa, filiæ Jerusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis.
5Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol. Filii matris meæ pugnaverunt contra me ; posuerunt me custodem in vineis : vineam meam non custodivi.
6Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum.
7Si ignoras te, o pulcherrima inter mulieres, egredere, et abi post vestigia gregum, et pasce hædos tuos juxta tabernacula pastorum.
8Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, amica mea.
9Pulchræ sunt genæ tuæ sicut turturis ; collum tuum sicut monilia.
10Murenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento.
11Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum.
12Fasciculus myrrhæ dilectus meus mihi ; inter ubera mea commorabitur.
13Botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi.
14Ecce tu pulchra es, amica mea ! ecce tu pulchra es ! Oculi tui columbarum.
15Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus ! Lectulus noster floridus.
16Tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia nostra cypressina.

Vulgata Clementina
절을 누르면 복사·공유·형광펜·메모를 쓸 수 있습니다. 점선 낱말은 교회백과 문서로 이어집니다.

이 장에 16절
1 / 8장

본문은 Vulgata Clementina(라틴어) — getbible.net(CrossWire SWORD 모듈)에서 가져옴 · 라이선스: 공개 도메인 (Public Domain) 형광펜·메모·읽은 표시는 판과 상관없이 같은 장에 함께 남습니다. 점선이 그어진 낱말은 교회백과에 문서가 있는 인물·지명·용어입니다(한 화면에 한 번씩만 표시). 형광펜·메모·읽은 표시는 이 브라우저에만 저장되며 내 표시에서 모아 볼 수 있습니다.

이 장을 언급한 문서

더 보기