로그인

요한삼서 1장 Vulgata Clementina

일반서신 · 3 John · Vulgata Clementina · 14절

절 보기

요한삼서 1장은 한 장으로 된 요한삼서 전체로, 장로가 가이오에게 나그네 된 순회 전도자들을 대접한 일을 칭찬하고, 이들을 막는 디오드레베를 꾸짖으며, 데메드리오를 추천하는 짧은 개인 편지이다.

절 바로가기

1요한삼서 · Vulgata Clementina
1Senior Gajo carissimo, quem ego diligo in veritate.
2Carissime, de omnibus orationem facio prospere te ingredi, et valere sicut prospere agit anima tua. 해설
3Gavisus sum valde venientibus fratribus, et testimonium perhibentibus veritati tuæ, sicut tu in veritate ambulas. 해설
4Majorem horum non habeo gratiam, quam ut audiam filios meos in veritate ambulare.
5Carissime, fideliter facis quidquid operaris in fratres, et hoc in peregrinos,
6qui testimonium reddiderunt caritati tuæ in conspectu ecclesiæ : quos, benefaciens, deduces digne Deo.
7Pro nomine enim ejus profecti sunt, nihil accipientes a gentibus.
8Nos ergo debemus suscipere hujusmodi, ut cooperatores simus veritatis.
9Scripsissem forsitan ecclesiæ : sed is qui amat primatum gerere in eis, Diotrephes, non recipit nos :
10propter hoc si venero, commonebo ejus opera, quæ facit, verbis malignis garriens in nos : et quasi non ei ista sufficiant, neque ipse suscipit fratres : et eos qui suscipiunt, prohibet, et de ecclesia ejicit.
11Carissime, noli imitari malum, sed quod bonum est. Qui benefacit, ex Deo est : qui malefacit, non vidit Deum.
12Demetrio testimonium redditur ab omnibus, et ab ipsa veritate, sed et nos testimonium perhibemus : et nosti quoniam testimonium nostrum verum est.
13Multa habui tibi scribere : sed nolui per atramentum et calamum scribere tibi.
14Spero autem protinus te videre, et os ad os loquemur. Pax tibi. Salutant te amici. Saluta amicos nominatim.

Vulgata Clementina
절을 누르면 복사·공유·형광펜·메모를 쓸 수 있습니다. 점선 낱말은 교회백과 문서로 이어집니다.

이 장에 14절
1 / 1장

본문은 Vulgata Clementina(라틴어) — getbible.net(CrossWire SWORD 모듈)에서 가져옴 · 라이선스: 공개 도메인 (Public Domain) 형광펜·메모·읽은 표시는 판과 상관없이 같은 장에 함께 남습니다. 점선이 그어진 낱말은 교회백과에 문서가 있는 인물·지명·용어입니다(한 화면에 한 번씩만 표시). 형광펜·메모·읽은 표시는 이 브라우저에만 저장되며 내 표시에서 모아 볼 수 있습니다.

이 장의 구절 해설 문서 2

이 장을 언급한 문서

더 보기