누가복음 1장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
복음서 · Luke · Biblia Sacra Vulgata (2007) · 80절
📝 이 장의 개요 흐름·핵심 구절·인물 더 보기 →
누가복음 1장은 저자가 데오빌로에게 글을 쓰는 목적을 밝힌 서문으로 시작한다. 이어 천사 가브리엘이 세례 요한과 예수의 탄생을 예고하고, 마리아의 찬가와 요한의 출생, 사가랴의 예언이 이어진다.
절 바로가기
1누가복음 · Biblia Sacra Vulgata (2007)
1Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem quae in nobis conpletae sunt rerum
2sicut tradiderunt nobis qui ab initio ipsi viderunt et ministri fuerunt sermonis
3visum est et mihi adsecuto a principio omnibus diligenter ex ordine tibi scribere optime Theophile
4ut cognoscas eorum verborum de quibus eruditus es veritatem
5Fuit in diebus Herodis regis Iudaeae sacerdos quidam nomine Zaccharias de vice Abia et uxor illi de filiabus Aaron et nomen eius Elisabeth
6erant autem iusti ambo ante Deum incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini sine querella
7et non erat illis filius eo quod esset Elisabeth sterilis et ambo processissent in diebus suis
8factum est autem cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suae ante Deum
9secundum consuetudinem sacerdotii sorte exiit ut incensum poneret ingressus in templum Domini
10et omnis multitudo erat populi orans foris hora incensi
11apparuit autem illi angelus Domini stans a dextris altaris incensi
12et Zaccharias turbatus est videns et timor inruit super eum
13ait autem ad illum angelus ne timeas Zaccharia quoniam exaudita est deprecatio tua et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium et vocabis nomen eius Iohannem
14et erit gaudium tibi et exultatio et multi in nativitate eius gaudebunt
15erit enim magnus coram Domino et vinum et sicera non bibet et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae
16et multos filiorum Israhel convertet ad Dominum Deum ipsorum
17et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Heliae ut convertat corda patrum in filios et incredibiles ad prudentiam iustorum parare Domino plebem perfectam
18et dixit Zaccharias ad angelum unde hoc sciam ego enim sum senex et uxor mea processit in diebus suis
19et respondens angelus dixit ei ego sum Gabrihel qui adsto ante Deum et missus sum loqui ad te et haec tibi evangelizare
20et ecce eris tacens et non poteris loqui usque in diem quo haec fiant pro eo quod non credidisti verbis meis quae implebuntur in tempore suo
21et erat plebs expectans Zacchariam et mirabantur quod tardaret ipse in templo
22egressus autem non poterat loqui ad illos et cognoverunt quod visionem vidisset in templo et ipse erat innuens illis et permansit mutus
23et factum est ut impleti sunt dies officii eius abiit in domum suam
24post hos autem dies concepit Elisabeth uxor eius et occultabat se mensibus quinque dicens
25quia sic mihi fecit Dominus in diebus quibus respexit auferre obprobrium meum inter homines
26in mense autem sexto missus est angelus Gabrihel a Deo in civitatem Galilaeae cui nomen Nazareth 해설
27ad virginem desponsatam viro cui nomen erat Ioseph de domo David et nomen virginis Maria
28et ingressus angelus ad eam dixit have gratia plena Dominus tecum benedicta tu in mulieribus
29quae cum vidisset turbata est in sermone eius et cogitabat qualis esset ista salutatio
30et ait angelus ei ne timeas Maria invenisti enim gratiam apud Deum
31ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum
32hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius
33et regnabit in domo Iacob in aeternum et regni eius non erit finis
34dixit autem Maria ad angelum quomodo fiet istud quoniam virum non cognosco
35Et respondens angelus dixit ei Spiritus Sanctus superveniet in te et virtus Altissimi obumbrabit tibi ideoque et quod nascetur sanctum vocabitur Filius Dei
36Et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senecta sua et hic mensis est sextus illi quae vocatur sterilis
38dixit autem Maria ecce ancilla Domini fiat mihi secundum verbum tuum et discessit ab illa angelus
39exsurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione in civitatem Iuda
40et intravit in domum Zacchariae et salutavit Elisabeth
41et factum est ut audivit salutationem Mariae Elisabeth exultavit infans in utero eius et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth
42et exclamavit voce magna et dixit benedicta tu inter mulieres et benedictus fructus ventris tui
43et unde hoc mihi ut veniat mater Domini mei ad me
44ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis exultavit in gaudio infans in utero meo
45et beata quae credidit quoniam perficientur ea quae dicta sunt ei a Domino
46et ait Maria Magnificat anima mea Dominum
47et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo
48quia respexit humilitatem ancillae suae ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes
49quia fecit mihi magna qui potens est et sanctum nomen eius
50et misericordia eius in progenies et progenies timentibus eum
51fecit potentiam in brachio suo dispersit superbos mente cordis sui
52deposuit potentes de sede et exaltavit humiles
53esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes
54suscepit Israhel puerum suum memorari misericordiae
55sicut locutus est ad patres nostros Abraham et semini eius in saecula
56mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus et reversa est in domum suam
57Elisabeth autem impletum est tempus pariendi et peperit filium
58et audierunt vicini et cognati eius quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa et congratulabantur ei
59et factum est in die octavo venerunt circumcidere puerum et vocabant eum nomine patris eius Zacchariam
60et respondens mater eius dixit nequaquam sed vocabitur Iohannes
61et dixerunt ad illam quia nemo est in cognatione tua qui vocetur hoc nomine
62innuebant autem patri eius quem vellet vocari eum
63et postulans pugillarem scripsit dicens Iohannes est nomen eius et mirati sunt universi
64apertum est autem ilico os eius et lingua eius et loquebatur benedicens Deum
65et factus est timor super omnes vicinos eorum et super omnia montana Iudaeae divulgabantur omnia verba haec
66et posuerunt omnes qui audierant in corde suo dicentes quid putas puer iste erit etenim manus Domini erat cum illo
67et Zaccharias pater eius impletus est Spiritu Sancto et prophetavit dicens
68Benedictus Deus Israhel quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae
69et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui
70sicut locutus est per os sanctorum qui a saeculo sunt prophetarum eius
71salutem ex inimicis nostris et de manu omnium qui oderunt nos
72ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorari testamenti sui sancti
73iusiurandum quod iuravit ad Abraham patrem nostrum
74daturum se nobis ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati serviamus illi
75in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris
76et tu puer propheta Altissimi vocaberis praeibis enim ante faciem Domini parare vias eius
77ad dandam scientiam salutis plebi eius in remissionem peccatorum eorum
78per viscera misericordiae Dei nostri in quibus visitavit nos oriens ex alto
79inluminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent ad dirigendos pedes nostros in viam pacis
80puer autem crescebat et confortabatur spiritu et erat in deserto usque in diem ostensionis suae ad Israhel
Biblia Sacra Vulgata (2007)
절을 누르면 복사·공유·형광펜·메모를 쓸 수 있습니다. 점선 낱말은 교회백과 문서로 이어집니다.
본문은 Biblia Sacra Vulgata (2007)(라틴어) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. 형광펜·메모·읽은 표시는 판과 상관없이 같은 장에 함께 남습니다. 점선이 그어진 낱말은 교회백과에 문서가 있는 인물·지명·용어입니다(한 화면에 한 번씩만 표시). 형광펜·메모·읽은 표시는 이 브라우저에만 저장되며 내 표시에서 모아 볼 수 있습니다.
이 장의 구절 해설 문서 2
이 장을 언급한 문서
- 시편 139편 13-14절 성경 구절
- 이사야 7장 14절 성경 구절
- 마태복음 1장 23절 성경 구절
- 누가복음 2장 10-11절 성경 구절
- 출애굽기 40장 34-35절 성경 구절
- 이사야 9장 1-7절 성경 구절
- 마태복음 1장 22-23절 성경 구절
- 누가복음 1장 26-35절 성경 구절
- 이사야 49장 1절 성경 구절
- 누가복음 18장 24-27절 성경 구절
- 누가복음 24장 50-51절 성경 구절
- 사무엘하 7장 12-16절 성경 구절
- 마가복음 9장 23절 성경 구절
- 누가복음 1장 37절 성경 구절
- 학습 예배·예식
- 누가복음 성경
- 마리아 인물
- 엘리야 인물
- 낙태와 교회 논쟁
- 사가랴와 엘리사벳 인물
- 누가 인물
- 나사렛 성경
- 수태고지 성경
- 부자와 나사로 성경
- 할례 성경
- 제사장 성경
- 나실인 성경
- 공관복음 문제 성경
- 가브리엘 성경
- 아브라함 언약 성경
더 보기
최근 읽은 곳
누가복음 24장
초성으로 성경찾기
구약 39권
신약 27권
← → 키나 본문을 옆으로 밀어도 앞뒤 장으로 넘어갑니다.
글자 크기
바탕색과 글자색 (읽기 화면만)
글꼴
글자 두께
줄 간격
표시
읽어 주기 속도
읽어 주기