역대하 1장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
역사서 · 2 Chronicles · Biblia Sacra Vulgata (2007) · 17절
📝 이 장의 개요 흐름·핵심 구절·인물 더 보기 →
역대하 1장은 솔로몬이 기브온 회막 앞에서 일천 번제를 드리고, 꿈에 나타난 하나님께 백성을 재판할 지혜와 지식을 구해 부와 영광까지 약속받는 장이다. 이어 그의 병거와 부를 소개한다.
절 바로가기
1역대하 · Biblia Sacra Vulgata (2007)
1Confortatus est ergo Salomon filius David in regno suo et Dominus erat cum eo et magnificavit eum in excelsum
2praecepitque Salomon universo Israheli tribunis et centurionibus et ducibus et iudicibus omnis Israhel et principibus familiarum
3et abiit cum universa multitudine in excelsum Gabaon ubi erat tabernaculum foederis Dei quod fecit Moses famulus Dei in solitudine
4arcam autem Dei adduxerat David de Cariathiarim in locum quem paraverat ei et ubi fixerat illi tabernaculum hoc est in Hierusalem
5altare quoque aeneum quod fabricatus fuerat Beselehel filius Uri filii Ur ibi erat coram tabernaculo Domini quod et requisivit Salomon et omnis ecclesia
6ascenditque Salomon ad altare aeneum coram tabernaculo foederis Domini et obtulit in eo mille hostias
7ecce autem in ipsa nocte apparuit ei Deus dicens postula quod vis ut dem tibi
8dixitque Salomon Deo tu fecisti cum David patre meo misericordiam magnam et constituisti me regem pro eo
9nunc igitur Domine Deus impleatur sermo tuus quem pollicitus es David patri meo tu enim fecisti me regem super populum tuum multum qui tam innumerabilis est quam pulvis terrae
10da mihi sapientiam et intellegentiam ut egrediar coram populo tuo et ingrediar quis enim potest hunc populum tuum digne qui tam grandis est iudicare
11dixit autem Deus ad Salomonem quia hoc magis placuit cordi tuo et non postulasti divitias et substantiam et gloriam neque animas eorum qui te oderunt sed nec dies vitae plurimos petisti autem sapientiam et scientiam ut iudicare possis populum meum super quem constitui te regem
12sapientia et scientia data sunt tibi divitias autem et substantiam et gloriam dabo tibi ita ut nullus in regibus nec ante te nec post te fuerit similis tui
13venit ergo Salomon ab excelso Gabaon in Hierusalem coram tabernaculo foederis et regnavit super Israhel
14congregavitque sibi currus et equites et facti sunt ei mille quadringenti currus et duodecim milia equitum et fecit eos esse in urbibus quadrigarum et cum rege in Hierusalem
15praebuitque rex argentum et aurum in Hierusalem quasi lapides et cedros quasi sycomoros quae nascuntur in campestribus multitudine magna
16adducebantur autem ei et equi de Aegypto et de Coa a negotiatoribus regis qui ibant et coemebant pretio
17quadrigam equorum sescentis argenteis et equum centum quinquaginta similiter de universis regnis Cettheorum et a regibus Syriae emptio celebrabatur
Biblia Sacra Vulgata (2007)
절을 누르면 복사·공유·형광펜·메모를 쓸 수 있습니다. 점선 낱말은 교회백과 문서로 이어집니다.
본문은 Biblia Sacra Vulgata (2007)(라틴어) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. 형광펜·메모·읽은 표시는 판과 상관없이 같은 장에 함께 남습니다. 점선이 그어진 낱말은 교회백과에 문서가 있는 인물·지명·용어입니다(한 화면에 한 번씩만 표시). 형광펜·메모·읽은 표시는 이 브라우저에만 저장되며 내 표시에서 모아 볼 수 있습니다.
이 장을 언급한 문서
더 보기
최근 읽은 곳
역대하 36장
초성으로 성경찾기
구약 39권
신약 27권
← → 키나 본문을 옆으로 밀어도 앞뒤 장으로 넘어갑니다.
글자 크기
바탕색과 글자색 (읽기 화면만)
글꼴
글자 두께
줄 간격
표시
읽어 주기 속도
읽어 주기