유다서 1장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
일반서신 · Jude · Biblia Sacra Vulgata (2007) · 25절
📝 이 장의 개요 흐름·핵심 구절·인물 더 보기 →
유다서 1장은 유다서의 유일한 장이다. 교회에 몰래 들어온 거짓 교사들을 구약의 심판 사례에 견주어 경계하고, 믿음을 지키라고 권한 뒤 송영으로 끝맺는다.
절 바로가기
1유다서 · Biblia Sacra Vulgata (2007)
1Iudas Iesu Christi servus frater autem Iacobi his qui in Deo Patre dilectis et Iesu Christo conservatis vocatis
2misericordia vobis et pax et caritas adimpleatur
3carissimi omnem sollicitudinem faciens scribendi vobis de communi vestra salute necesse habui scribere vobis deprecans supercertari semel traditae sanctis fidei
4subintroierunt enim quidam homines qui olim praescripti sunt in hoc iudicium impii Dei nostri gratiam transferentes in luxuriam et solum Dominatorem et Dominum nostrum Iesum Christum negantes
5commonere autem vos volo scientes semel omnia quoniam Iesus populum de terra Aegypti salvans secundo eos qui non crediderunt perdidit
6angelos vero qui non servaverunt suum principatum sed dereliquerunt suum domicilium in iudicium magni diei vinculis aeternis sub caligine reservavit
7sicut Sodoma et Gomorra et finitimae civitates simili modo exfornicatae et abeuntes post carnem alteram factae sunt exemplum ignis aeterni poenam sustinentes
8similiter et hii carnem quidem maculant dominationem autem spernunt maiestates autem blasphemant
9cum Michahel archangelus cum diabolo disputans altercaretur de Mosi corpore non est ausus iudicium inferre blasphemiae sed dixit imperet tibi Dominus
10hii autem quaecumque quidem ignorant blasphemant quaecumque autem naturaliter tamquam muta animalia norunt in his corrumpuntur
11vae illis quia via Cain abierunt et errore Balaam mercede effusi sunt et contradictione Core perierunt
12hii sunt in epulis suis maculae convivantes sine timore semet ipsos pascentes nubes sine aqua quae a ventis circumferuntur arbores autumnales infructuosae bis mortuae eradicatae
13fluctus feri maris despumantes suas confusiones sidera errantia quibus procella tenebrarum in aeternum servata est
14prophetavit autem et his septimus ab Adam Enoch dicens ecce venit Dominus in sanctis milibus suis
15facere iudicium contra omnes et arguere omnes impios de omnibus operibus impietatis eorum quibus impie egerunt et de omnibus duris quae locuti sunt contra eum peccatores impii
16hii sunt murmuratores querellosi secundum desideria sua ambulantes et os illorum loquitur superba mirantes personas quaestus causa
17vos autem carissimi memores estote verborum quae praedicta sunt ab apostolis Domini nostri Iesu Christi
18quia dicebant vobis quoniam in novissimo tempore venient inlusores secundum sua desideria ambulantes impietatum
19hii sunt qui segregant animales Spiritum non habentes
20vos autem carissimi superaedificantes vosmet ipsos sanctissimae vestrae fidei in Spiritu Sancto orantes
21ipsos vos in dilectione Dei servate
22et hos quidem arguite iudicatos
23illos vero salvate de igne rapientes aliis autem miseremini in timore odientes et eam quae carnalis est maculatam tunicam
24ei autem qui potest vos conservare sine peccato et constituere ante conspectum gloriae suae inmaculatos in exultatione 해설
25soli Deo salvatori nostro per Iesum Christum Dominum nostrum gloria magnificentia imperium et potestas ante omne saeculum et nunc et in omnia saecula amen EXPLICIT EPISTULA IUDAE
Biblia Sacra Vulgata (2007)
절을 누르면 복사·공유·형광펜·메모를 쓸 수 있습니다. 점선 낱말은 교회백과 문서로 이어집니다.
본문은 Biblia Sacra Vulgata (2007)(라틴어) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. 형광펜·메모·읽은 표시는 판과 상관없이 같은 장에 함께 남습니다. 점선이 그어진 낱말은 교회백과에 문서가 있는 인물·지명·용어입니다(한 화면에 한 번씩만 표시). 형광펜·메모·읽은 표시는 이 브라우저에만 저장되며 내 표시에서 모아 볼 수 있습니다.
이 장의 구절 해설 문서 1
이 장을 언급한 문서
- 로마서 8장 38-39절 성경 구절
- 베드로후서 2장 9절 성경 구절
- 베드로후서 2장 4-5절 성경 구절
- 빌립보서 1장 6절 성경 구절
- 야고보서 1장 6-7절 성경 구절
- 유다서 성경
- 송영 예배·예식
- 애찬 예배·예식
- 가인과 아벨 인물
- 다대오 인물
- 소돔과 고모라 성경
- 아가페 성경
- 천사 성경
- 미가엘 성경
- 위경 성경
- 천사장 성경
- 예수의 형제들 성경
- 유다 (주의 형제) 인물
- 아바림 산 성경
- 천사론 교리·신학
- 모세 승천기 성경
- 값싼 은혜 교리·신학
- 타락한 천사 교리·신학
- 창세기 19장 성경
- 민수기 16장 성경
- 민수기 24장 성경
- 여호수아 13장 성경
- 소돔 성경
- 고모라 성경
- 신약의 구약 인용 성경
더 보기
글자 크기
바탕색과 글자색 (읽기 화면만)
글꼴
글자 두께
줄 간격
표시
읽어 주기 속도
읽어 주기