로마서 1장 Vulgata Clementina
바울서신 · Romans · Vulgata Clementina · 32절
📝 이 장의 개요 흐름·핵심 구절·인물 더 보기 →
로마서 1장은 바울의 인사와 로마 방문 소원, 편지의 주제인 "복음에 나타난 하나님의 의"를 밝히고, 하나님을 떠난 인류의 죄를 고발하기 시작하는 장이다.
절 바로가기
1로마서 · Vulgata Clementina
1Paulus, servus Jesu Christi, vocatus Apostolus, segregatus in Evangelium Dei,
2quod ante promiserat per prophetas suos in Scripturis sanctis
3de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem,
4qui prædestinatus est Filius Dei in virtute secundum spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Jesu Christi Domini nostri :
5per quem accepimus gratiam, et apostolatum ad obediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine ejus,
6in quibus estis et vos vocati Jesu Christi :
7omnibus qui sunt Romæ, dilectis Dei, vocatis sanctis. Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
8Primum quidem gratias ago Deo meo per Jesum Christum pro omnibus vobis : quia fides vestra annuntiatur in universo mundo.
9Testis enim mihi est Deus, cui servio in spiritu meo in Evangelio Filii ejus, quod sine intermissione memoriam vestri facio
10semper in orationibus meis : obsecrans, si quomodo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos.
11Desidero enim videre vos, ut aliquid impertiar vobis gratiæ spiritualis ad confirmandos vos :
12id est, simul consolari in vobis per eam quæ invicem est, fidem vestram atque meam.
13Nolo autem vos ignorare fratres : quia sæpe proposui venire ad vos (et prohibitus sum usque adhuc) ut aliquem fructum habeam et in vobis, sicut et in ceteris gentibus.
14Græcis ac barbaris, sapientibus, et insipientibus debitor sum :
15ita (quod in me) promptum est et vobis, qui Romæ estis, evangelizare.
16Non enim erubesco Evangelium. Virtus enim Dei est in salutem omni credenti, Judæo primum, et Græco. 해설
17Justitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem : sicut scriptum est : Justus autem ex fide vivit.
18Revelatur enim ira Dei de cælo super omnem impietatem, et injustitiam hominum eorum, qui veritatem Dei in injustitia detinent : 해설
19quia quod notum est Dei, manifestum est in illis. Deus enim illis manifestavit.
20Invisibilia enim ipsius, a creatura mundi, per ea quæ facta sunt, intellecta, conspiciuntur : sempiterna quoque ejus virtus, et divinitas : ita ut sint inexcusabiles.
21Quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt : sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum :
22dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt.
23Et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium.
24Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, in immunditiam, ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis :
25qui commutaverunt veritatem Dei in mendacium : et coluerunt, et servierunt creaturæ potius quam Creatori, qui est benedictus in sæcula. Amen.
26Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiæ : nam feminæ eorum immutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam. 해설
27Similiter autem et masculi, relicto naturali usu feminæ, exarserunt in desideriis suis in invicem, masculi in masculos turpitudinem operantes, et mercedem, quam oportuit, erroris sui in semetipsis recipientes.
28Et sicut non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea quæ non conveniunt,
29repletos omni iniquitate, malitia, fornicatione, avaritia, nequitia, plenos invidia, homicidio, contentione, dolo, malignitate : susurrones,
30detractores, Deo odibiles, contumeliosos, superbos, elatos, inventores malorum, parentibus non obedientes,
31insipientes, incompositos, sine affectione, absque fœdere, sine misericordia.
32Qui cum justitiam Dei cognovissent, non intellexerunt quoniam qui talia agunt, digni sunt morte : et non solum qui ea faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus.
Vulgata Clementina
절을 누르면 복사·공유·형광펜·메모를 쓸 수 있습니다. 점선 낱말은 교회백과 문서로 이어집니다.
본문은 Vulgata Clementina(라틴어) — getbible.net(CrossWire SWORD 모듈)에서 가져옴 · 라이선스: 공개 도메인 (Public Domain) 형광펜·메모·읽은 표시는 판과 상관없이 같은 장에 함께 남습니다. 점선이 그어진 낱말은 교회백과에 문서가 있는 인물·지명·용어입니다(한 화면에 한 번씩만 표시). 형광펜·메모·읽은 표시는 이 브라우저에만 저장되며 내 표시에서 모아 볼 수 있습니다.
이 장의 구절 해설 문서 3
이 장을 언급한 문서
- 고린도전서 1장 18절 성경 구절
- 로마서 1장 26-27절 성경 구절
- 로마서 3장 23-24절 성경 구절
- 하박국 2장 4절 성경 구절
- 레위기 18장 22절 성경 구절
- 시편 19편 7-11절 성경 구절
- 로마서 2장 1절 성경 구절
- 로마서 3장 10-12절 성경 구절
- 갈라디아서 1장 15-16절 성경 구절
- 히브리서 10장 38절 성경 구절
- 사도행전 17장 26절 성경 구절
- 로마서 11장 28-29절 성경 구절
- 레위기 20장 13절 성경 구절
- 성도 직분
- 종교개혁주일 절기
- 믿음 교리·신학
- 복음주의 교리·신학
- 다섯 솔라 교리·신학
- 동성애와 교회 논쟁
- 로마서 성경
- 95개조 반박문 역사
- 로마 성경
- 이방인 성경
- 선지서 성경
- 다윗의 자손 성경
- 갈대아인 성경
- 육체의 일 성경
- 갈대아 성경
- 예수의 족보 성경
- 양자론 교리·신학
더 보기
글자 크기
바탕색과 글자색 (읽기 화면만)
글꼴
글자 두께
줄 간격
표시
읽어 주기 속도
읽어 주기