로그인

마태복음 1장 Biblia Sacra Vulgata (2007)

복음서 · Matthew · Biblia Sacra Vulgata (2007) · 25절

절 보기

마태복음의 첫 장으로, 아브라함부터 예수까지 세 시기 열네 대씩의 족보와 마리아가 성령으로 잉태해 예수가 태어나기까지의 과정을 요셉 중심으로 기록한다.

절 바로가기

1마태복음 · Biblia Sacra Vulgata (2007)
1Liber generationis Iesu Christi filii David filii Abraham
2Abraham genuit Isaac Isaac autem genuit Iacob Iacob autem genuit Iudam et fratres eius
3Iudas autem genuit Phares et Zara de Thamar Phares autem genuit Esrom Esrom autem genuit Aram
4Aram autem genuit Aminadab Aminadab autem genuit Naasson Naasson autem genuit Salmon
5Salmon autem genuit Booz de Rachab Booz autem genuit Obed ex Ruth Obed autem genuit Iesse Iesse autem genuit David regem
6David autem rex genuit Salomonem ex ea quae fuit Uriae
7Salomon autem genuit Roboam Roboam autem genuit Abiam Abia autem genuit Asa
8Asa autem genuit Iosaphat Iosaphat autem genuit Ioram Ioram autem genuit Oziam
9Ozias autem genuit Ioatham Ioatham autem genuit Achaz Achaz autem genuit Ezechiam
10Ezechias autem genuit Manassen Manasses autem genuit Amon Amon autem genuit Iosiam
11Iosias autem genuit Iechoniam et fratres eius in transmigratione Babylonis
12et post transmigrationem Babylonis Iechonias genuit Salathihel Salathihel autem genuit Zorobabel
13Zorobabel autem genuit Abiud Abiud autem genuit Eliachim Eliachim autem genuit Azor
14Azor autem genuit Saddoc Saddoc autem genuit Achim Achim autem genuit Eliud
15Eliud autem genuit Eleazar Eleazar autem genuit Matthan Matthan autem genuit Iacob
16Iacob autem genuit Ioseph virum Mariae de qua natus est Iesus qui vocatur Christus
17Omnes ergo generationes ab Abraham usque ad David generationes quattuordecim et a David usque ad transmigrationem Babylonis generationes quattuordecim et a transmigratione Babylonis usque ad Christum generationes quattuordecim
18Christi autem generatio sic erat cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto
19Ioseph autem vir eius cum esset iustus et nollet eam traducere voluit occulte dimittere eam
20haec autem eo cogitante ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens Ioseph fili David noli timere accipere Mariam coniugem tuam quod enim in ea natum est de Spiritu Sancto est
21pariet autem filium et vocabis nomen eius Iesum ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum
22hoc autem totum factum est ut adimpleretur id quod dictum est a Domino per prophetam dicentem 해설
23ecce virgo in utero habebit et pariet filium et vocabunt nomen eius Emmanuhel quod est interpretatum Nobiscum Deus 해설
24exsurgens autem Ioseph a somno fecit sicut praecepit ei angelus Domini et accepit coniugem suam
25et non cognoscebat eam donec peperit filium suum primogenitum et vocavit nomen eius Iesum

Biblia Sacra Vulgata (2007)
절을 누르면 복사·공유·형광펜·메모를 쓸 수 있습니다. 점선 낱말은 교회백과 문서로 이어집니다.

이 장에 25절
1 / 28장

본문은 Biblia Sacra Vulgata (2007)(라틴어) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. 형광펜·메모·읽은 표시는 판과 상관없이 같은 장에 함께 남습니다. 점선이 그어진 낱말은 교회백과에 문서가 있는 인물·지명·용어입니다(한 화면에 한 번씩만 표시). 형광펜·메모·읽은 표시는 이 브라우저에만 저장되며 내 표시에서 모아 볼 수 있습니다.

이 장의 구절 해설 문서 2

이 장을 언급한 문서

더 보기